Si adire Ithacae vis, desidera iter bonarum experientiarum plenum futurum
Konstantino Kavafis

dilluns, 24 de gener de 2011

De Socratis apologia

Bonum exemplum Graecum de faciunda oratione ad capiendam beneuolentiam omnium praesentium prima sententia apologiae Socratis scripta a philosopho Graeco Platone est:

Ὅτι μὲν ὑμεῖς, ὦ ἄνδρες Ἀθηναῖοι, πεπόνθατε ὑπὸ τῶν ἐμῶν κατηγόρων, οὐκ οἶδα·

De uiro tito paruo et femina formosa

Estne certum quod amantes possunt ire ad lunam sine suis cordibus? Haec fabula de amore inter Mucium et Pirham tractat, duo amantes qui non faciebant amorem nisi infra lucem lunae ementes mala essent...
Mucius in forum ad inuocandum Cupidinem it quia puellam quae habitat quadam domu magna amat, sed illa magnum numerum pecuniarum habet! Igitur, necesse est Muccio audire huius uocem dei. Noster uir formosus inuocat deum Cupidinem dicens: "Oh Dei, opus est mihi ut audias uocem meam! Puellam quae appellatur Pirha amo. Haec tam formosa quam tua mater Venus est! Semper malum secum fert. Sua labra, cors corpusque possunt ducere quemdam non propter, sed procul mare. Qua de causa, mihi opus est ut ea me in breue tempore amet. Oh Dei Cupido, tibi hanc piram ad te laetum faciendum dono. Gratias tibi ago!"
Iste nescuit Cupidinem fuisse in foro ambulantem et cantantem: "Sum unus deus qui amorem amicis et odium inimicis dat! Nescio quid facere possum nunc..." Tunc Cupido audiuit uocem Mucii inuocantis. Deus supra mortalem adiit et dixit: "Oh Muccii, tibi auxilium in hoc amore dabo, sed iubeo tibi ire ad templum Veneris et dare osculum Foedo (seruo crassisimo foedissimoque). Tace et perge ad illum!" Mucius tacet et progreditur. Tunc, autem, Cupido dixit: "Non omnis moriar inter amantes!".

divendres, 7 de gener de 2011

Quae sunt meliores orationes?

Cum quisquis de fabulis Graecis Latinisque cogitat, putare eas magnas pulcherrimasque esse potest, aut etiam ut haec fabulae inspiratae in aliis fabulis ex Aegypto, Babilonia multisque urbibus sunt. In hoc opere poteris legere aliqua exempla de comparationibus inter has fabulas, ut in fabula Urani, quae similaris est ad aliam ex Babilonia, in qua principalis persona -appellata Anu- etiam deus caeli est.